CORIUM Crudum

CORIUM Crudum
CORIUM Crudum
pectorale Veteribus. Statius, l. 12. Theb. v. 774.
----- venit ecce Creon: sic fatus et auras
Dissipat hasta tremens, tunc quem subtemine durô
Multiplicem tenues itcrant thoraca catenae,
Incidit.
Ubi subtemen est corium crudum, quod loricae suberat et corpus tegebat intra illam, Pectorale vocat Varro. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad l. Sic aevô rudiore crudae pelles conficiendis calceis materiam subministrabant. Xenophon, Anabas. l. 2. Cum defecissent veteres calcei, habebant ex recentibus coriis bubulis Carbatinas confectas. Vide in hac voce. Deinde vero, ut in dies passim crescunt attes atque perficiuntur, ita aevô sequenti commodioris honestiorisque usus atque elegantiae studium, concinnandarum tingendarumve pellium artificium docuit. Unde Coriarii opifices, qui detracta caesis animalibus coria depilare, intingere, concinnare ac polire coepêre. Quomodo praeparare corium, dixêre conficere Latini, unde Confectores, vide supra, οἱ βυρσοδέψαι, coriaru: quibus ad depilandum coria lac ex frutice hoaser efficacissimum fuisse docet Salmas. ad Soling p. 1312. Et hi quidem olim quod morticinia tractarent, ab urbibus fuêre submorti. Artemidorus, l. 1. c. 53. Το δὲ βυρσοδεψεῖν πᾶςι πονηρὸν. νεκρῶν γὰρ ἅπτεται σωμάτων, ὁ βυρσοδέψης. καὶ τῆς πόλεως ἀπῴκιςται. Coriariam exercere, malum omnibus: Corpora enim mortua tractat Coriarius. Ideoque ab urbe secluditur. Sed et alia ratio habitationis illius suburbanae reddi potest; quod scil. eiusmodi opificium foetidos odores exhalet: unde iussi videntur quoque extra portas habitare, quo puriore caelô reliqui cives uterentur. Hinc domum Simonis Coriarii, apud quem in Ioppe Petrum Apostolum hospitatum, Apostolorum Acta commemorant, c. 9. v. 43. et c. 10. v. 6. Urbis itidem ambitu fuisse exclusum, sunt qui colligere conentur, ex verbis παρὰ θάλαςςαν, iuxta mare. Certe Petronius, Haud melius, inquit, olere possunt, quam qui in Coriaria habitant, apud Salmas. ubi supra, p. 1128. Porro, in bello, ballistis, catapultis et toti generi levium telorum, unicum fere obstaculum olim et oppositio fuêre, Coria, Cilicia, vela, Curtius, l. 4. c. 2. ubi de obsidione Tyri, Igitur Rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli ictum essent. Nempe his vim excipiebant et frangebant, molliter ita suspensis, imo et ignita iacula repellebant. In urbe, extra urbem utebantur, quia utrinque scil. periculum et metus ab ipsis. Commodum inventum et ab hodierna militia non alienum. Lapides quoque ballistarum sic sisti solitos, Diodor. Sic. docet, l. 17. c. 45. Πρὸς δὲ τούτοις βύρσας, καὶ διπλᾶς διφθέρας πεφωραμέναι καταῤῥάττοντες, εἰς ταύτας ἀπεδείχοντο τὰς ἀπὶ τῶ πετροβόλων πληγὰς. Contra ignes, autem et ignita, quo minus corriperentur aut corrumperentur, aquâ humectabantur: vel acetô potius, quod proprie huic rei habebatur, Lipsius de Militia Rom. Vide quoque hîc ubi de Centonibus, Ciliciis etc. Aliter vox sumitur apud Vitruvium, pro crusta nempe et superficie, l. 1. c. 5. ubi de lateribus, Qui cum per Solstitium parantur, ideo vitiosisunt, quod summum corium Sol acriter quum percoquit, efficit ut videantur aridi. Item pro crustis et inductionibus tectoriorum, l. 7. c. 3. Quum ab arena praeter trullisationem non minus tribus coriis fuerit deformatum. Sic Cato pro pavimenti crusta corium posuit, de R. R. c. 18. De calce arenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito. Aliud est Chorus vel Chorium,
laterum videl. ordo seu lapidum, qui in structuris ordmariis conspicitur: Quâ de re vide eundem Salmas. idib. p. 1233. Imo et de libro Corium dicitur. Plin. l. 13. c. 12. ubi de confectione papyri, Igitur e secundo corio, inquit, statumina facta sunt e primo subtemine. Primum enim is corium vocat primam philuram, primam membranam vel primum librum, qui e medio papyri acu scindebatur, adeoque bonitate et tennitate praecipuus erat. Iterum de tectorii inductione, apud Vitruvium, l. 7. c. 3. Granô inductô et inarescente, alterum corium dirigatur; id cum subactum fuerit, et bene fricatum, subtilius inducatur. Ita cum tribus coriis arenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, nec aliud vitium in se recipere poterunt. Vide saepius laudatum Salmas. Notis ad Flav. Vopisc. in Firmo, c. 3. De Homine quoque: Corii sui pretium domino reddere, in signum manumissionis, in LL. Henrici Angliae Regis, c. 78. Vide infra in voce Decorticare. Sic coriô carere, corium perdere, in LL. Kanuti, c. 71. est, ad verbera damnari, vapulare, quae servorum erat poena. Corium redimere, est componere de flagello, in L. Frisonum, l. 3. §. 4. Coriô vero componere, in LL. Ethelredi, c. 2. virgis itidem caedi est, apud Car. du Fresne, Glossar. etc. Coeterum, de corona regis Sinensium ex corio durissimo, vide Georg. de Sepibus in Descr. Musaet Kircher. et infra, voce Diadema: de frontali coriaceo Iudaeorum, quô frontem eircumligant Synagogam ingressuris
infra in voce Frontale; de vestibus ex corio, infra in Diphthera, item ubi de Pelle, ac Scorteis; de hastis missilibusque ex corio hippopotami infra, in hac voce etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LORICA — inventum Midiae Messenii, Plin. l. 7. c. 56. Tib. Donato describitur his verbis, ad Virg. Aen. l. 11. v. 770. Quem pellis ahenis In plumam squamis, auro conserta tegebat. Et tetigit, inquit, sepciem, et quomodo facta esset lorica, ostendit. Pelle …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUBTEGMEN — seu melius SUBTEMEN, in tela, Veteribus idem erat cum trama, quam κρόκην Gtaeci dixêre. Postmodum pro stamine sumi coepit. Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. Vestis subtegmine sericô, filis aureis insignior: ubi fila pro subtemine ponuntur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”